- RENATUS Cartesius
- RENATUS CartesiusNobilis Gallus, Philosophus huius saeculi celeberrimus. In Turonibus natus, stirpe fuit, in Aremorica et Pictonibus, illustri: a prima iuventa studiis deditus, in Philosophia et Mathematicis, stupendos fecit progressus: Arma dein in Germania et Hungaria feliciter circumtulit. Hinc Philosophia et Mathematicis; stupendos fecit progressus: Arma dein in Germania et Hungaria feliciter circumtulit. Hinc Philosophiâ secessum poscente, Egmontium in Hollandiam concessit, ibi Ann. 25. commoratus: Edidit hîc primo Meditationes primae Philosophiae, quibus cum varia obicerentur,m omnibus erudite et solide satisfecit: Interea ex omnibus orbis partibus per Epistolas lacessitus, ut velut Orculum quoddam responsa daret. dein Parisios veniens, a Ludovico XIII. et Cardin. Richelio invitatus est, ut ibi sedem figeret: sed aulam Musis non convenientem ratus, excusavit se. Nihilominus Christinae Suecorum Reginae frequenti rogatu Holmiam venit, ut singulis diebus horâ quintâ matutinâ in Bibliotheca eius illam instrueret. Sed paulo post obiit Vir oincomparabilis, A. C. 1650. aetat. 54. Reliqua vide benigne Lector in sCriptis eius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.